

Epistola ad Galatas*
Caput 1: Versus 6
Miror.De destructione legis consequenter agit Apostolus. Et de levitate eos reprehendit, quod ab Evangelio indiscrete transierunt ad legem. Et quia Galata,translatiodicitur, congrue ex ipso nomine reprehensionis occasionem sumit. Et cum haec praedicta bona sunt ex Christo, miror quod bene instructi prius, sic, tam vehementer et tam brevi tempore, transferimini, etc.